Liber Proverbiorum*

Caput 30: 15

sanguisugae duae sunt filiae dicentes adfer adfer tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit
(* Traductions européennes)

Glose

Sanguisugae duae sunt filiae.Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet;Duae filiae,quae ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriae, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; etCrescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.Tria sunt insaturabilia.Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.